Heavenly Doctrine (Tafel) n. 117

Previous Number Next Number See English 

117. Fides persuasiva est, cum creditur et amatur Verbum et doctrina ecclesiae, non propter verum, et vitam secundum id, sed propter lucrum, honorem, et eruditionis famam, ut fines: quapropter illi qui in ea fide sunt, non spectant ad Dominum et ad caelum, sed ad se et ad mundum. Qui in mundo magna spirant et multa cupiunt, in persuasivo, quod verum sit quod doctrina ecclesiae docet fortiori sunt, quam qui non magna spirant et multa cupiunt; causa est, quia doctrina ecclesiae est illis modo medium ad suos fines, et quantum cupiuntur fines, tantum amantur media, et quoque creduntur. Sed res in se talis est; quantum in igne amorum sui et mundi sunt, et ex igne illo loquuntur, praedicant, et agunt, tantum in illo persuasivo sunt; et tunc non aliter sciunt quam quod ita sit: cum autem non in illorum amorum igne sunt, tunc parum credunt, et plures non credunt. Inde patet quod fides persuasiva sit fides oris et non cordis; ita quod in se non sit fides.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church