Heavenly Doctrine (Tafel) n. 115

Previous Number Next Number See English 

115. Confidentia seu fiducia, quae dicitur fidei, et vocatur ipsa fides salvans, non est confidentia seu fiducia spiritualis sed naturalis, cum est solius fidei. Confidentia seu fiducia spiritualis essentiam et vitam suam habet ex bono amoris, non autem a vero fidei separatae; confidentia fidei separatae est mortua; quapropter vera confidentia non dabilis est apud illos qui vitam malam agunt: etiam confidentia quod salvatio sit propter meritum Domini apud Patrem, utcunque vita hominis fuerat, nec est ex vero. Omnes qui in spirituali fide sunt, confidentiam habent quod salventur a Domino, credunt enim quod Dominus in mundum venerit ad dandum vitam aeternam illis qui credunt et vivunt secundum praecepta quae docuit, et quod hos regeneret, et aptos reddat caelo; et quod hoc faciat Ipse solus absque ope hominis, ex pura misericordia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church