Heavenly Doctrine (Tafel) n. 114

Previous Number Next Number See English 

114. Idea de bono quod charitatis et de vero quod fidei, formari potest ex solis luce et calore. Lux, quae procedit a sole, cum conjuncta est calori, quod fit tempore veris et aestatis, tunc omnia telluris germinant et florent; at cum in luce non est calor, ut tempore hiemis, tunc omnia telluris torpent et emoriuntur: etiam lux spiritualis est verum fidei, et calor spiritualis est amor. Ex his idea formari potest de homine ecclesiae, qualis ille est, quando apud illum conjuncta est fides charitati, quod nempe sit sicut hortus et paradisus; et qualis ille, quando apud illum non conjuncta est fides charitati, quod sit sicut desertum et terra nive objecta.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church