Conjugial Love (Chadwick) n. 46

Previous Number Next Number See English 

46. I: Quod Amor sexus maneat apud omnem hominem post mortem, qualis ille interius, hoc est, in interiore ejus voluntate et cogitatione fuerat in Mundo. Omnis Amor sequitur hominem post mortem, quia est Esse vitae ejus; et Amor regnans, qui est caput reliquorum, permanet apud hominem in aeternum, et cum illo simul amores subordinati; quod permaneant, est quia Amor est proprie spiritus hominis, et est corporis a spiritu, ac homo post mortem fit spiritus, et sic amorem suum fert secum; et quia Amor est Esse vitae hominis, patet, quod qualis hominis vita fuit in Mundo, talis fiat sors ejus post mortem. Quod Amorem sexus concernit, est ille universalis omnium, nam est a creatione inditus ipsi animae hominis, ex qua totius hominis essentia est, et hoc propter Generis humani propagationem; quod hic Amor principaliter maneat, est quia post mortem vir est vir, ac foemina est foemina, et quia nihil est in anima, in mente, et in corpore, quod non est masculinum in masculo, et foemininum in foemina; et haec duo ita creata sunt, ut connitantur in conjunctionem, imo in conjunctionem ut unum fiant; hic nisus est Amor sexus, qui praecedit Amorem conjugialem: nunc quia inclinatio conjunctiva inscripta est omnibus et singulis masculi et foeminae, sequitur quod illa inclinatio non possit obliterari ac obire cum corpore.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church