Conjugial Love (Chadwick) n. 45

Previous Number Next Number See English 

45. DE STATU CONJUGUM POST MORTEM Quod Conjugia in Coelis sint, mox supra ostensum est; hic nunc, num Foedus conjugiale pactum in Mundo, mansurum et stabile futurum sit post mortem, vel non; hoc quia non est res judicii, sed experientiae, et haec mihi data est per consociationem cum Angelis et Spiritibus, a me tradendum est; at usque ita, ut quoque ratio adstipuletur: inter vota et desideria Conjugum etiam est scire illud; Viri enim qui amaverunt uxores suas, si mortuae sunt, volunt scire num bene illis sit, similiter Uxores quae amaverunt viros suos, et num iterum conveniant; multi etiam conjuges optant praescire, num post mortem separentur, vel num una vivant; illi qui inter se animis discordant, numne separentur; ac illi qui animis concordant, numne una vivant: haec quia ex optatis sunt, tradentur; quod fiet in hoc ordine. I. Quod Amor sexus maneat apud omnem hominem post mortem, qualis ille interius, hoc est, in interiore ejus voluntate et cogitatione fuerat in Mundo. II. Quod Amor conjugialis similiter. III. Quod duo Conjuges utplurimum post mortem conveniant, se cognoscant, iterum consocient, et per aliquod tempus vivant simul; quod fit in Primo statu, ita dum in externis sunt sicut in Mundo. IV. Sed quod successive, sicut exuunt externa, ac intrant in interna sua, percipiant quali amore et inclinatione inter se ad se mutuo fuerant, et inde num possint una vivere, vel non. V. Quod si possunt una vivere, maneant conjuges, at si non possunt, se separent, quandoque se Vir ab Uxore, quandoque se Uxor a Viro, et quandoque se uterque ab invicem. VI. Et quod tunc detur viro uxor conveniens, ac foeminae maritus similiter. VII. Quod Conjuges inter se fruantur consortiis similibus, quibus in Mundo, sed jucundioribus et beatioribus; verum absque prolificatione, pro qua, seu loco ejus, est illis prolificatio spiritualis, quae est amoris et sapientiae. VIII. Quod ita fiat illis, qui veniunt in Coelum; aliter vero illis qui in Infernum. Sequitur nunc Explicatio, per quam Articuli illi illustrantur et confirmantur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church