Conjugial Love (Chadwick) n. 47

Previous Number Next Number See English 

47. Quod Amor sexus maneat qualis ille fuit interius in Mundo, est quia apud omnem hominem est Internum et Externum, quae duo etiam vocantur Internus et Externus homo, ac inde est Interna et Externa Voluntas et Cogitatio; homo relinquit Externum, ac retinet Internum suum, cum moritur; Externa enim proprie sunt ejus corporis, ac Interna sunt proprie ejus spiritus; nunc quia homo est suus Amor, et Amor insidet spiritui ejus, sequitur quod Amor sexus apud illum post mortem maneat, qualis ille fuit interius apud illum; ut pro exemplo, si Amor ille interius fuerat conjugialis seu castus, manet ille post mortem conjugialis et castus; at si interius fuerat scortatorius, manet post mortem etiam talis. At sciendum est, quod Amor sexus non similis sit apud unum qualis apud alterum; sunt differentiae ejus infinitae; sed usque, qualis est in spiritu cujusvis, talis etiam manet.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church