Conjugial Love (Chadwick) n. 358

Previous Number Next Number See English 

358. I: Quod Zelus in se spectatus sit sicut ignis amoris flagrans. Quid Zelotypia, non cognosci potest, nisi cognoscatur quid zelus, est enim Zelotypia zelus amoris conjugialis. Quod Zelus sit sicut ignis amoris flagrans, est quia Zelus est amoris, et amor est calor spiritualis, et hic in origine sua est sicut ignis: quod primum attinet, quod zelus sit amoris, noscitur; non aliud intelligitur per zelare et agere ex zelo, quam vis{1} amoris: sed quia cum existit, non apparet sicut amor, sed sicut inimicus et hostis, infensus et pugnans contra illum, qui amorem laedit; ideo etiam vocari potest defensor et tutor amoris; omnis enim amor talis est, ut erumpat in indignationem et iracundiam, imo in furorem, dum ex suis jucundis excutitur: quare si amor, imprimis regnans, tangitur, fit emotio animi, et si tactus ille laedit, fit excandescentia: ex quibus videri potest, quod zelus non sit summus gradus amoris, sed quod sit flagrans amor. Amor unius et correspondens alterius, sunt sicut duo confoederati; at cum amor unius insurgit contra amorem alterius, fiunt sicut hostes; causa est, quia amor est esse vitae hominis, quare qui impugnat amorem, impugnat ipsam vitam; et fit tunc status excandescentiae contra impugnatorem, sicut status cujusvis hominis, quem alter aggreditur occidere. Talis excandescentia est cuivis amori, etiam summe pacifico, ut manifeste videtur ex gallinis, anseribus, avibus omnis generis, quod absque timore insurgant contra illos, ac involent illis, qui laedunt pullos, aut auferunt escas: quod quibusdam bestiis sit iracundia, ac feris furor, si infestantur catuli, aut aufertur praeda, notum est. Quod amor dicatur flagrare{2} sicut ignis, est quia amor non aliud est, quam calor spiritualis, oriundus ex igne Solis Angelici, qui est purus Amor: quod amor sit calor sicut ex igne, patet manifeste ex calore corporum viventium, qui non aliunde est, quam ex amore illorum; tum quod homines incalescant et inflammentur secundum amoris exaltationes. Ex his patet, quod zelus sit sicut ignis amoris flagrans. @1. Prima editio: vi$ @2. Prima editio: flagare$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church