357. DE ZELOTYPIA Agitur hic de Zelotypia, quia etiam pertinet ad Amorem conjugialem; sed datur Zelotypia justa et injusta; zelotypia justa apud conjuges, qui se mutuo amant, apud hos est illa justus et prudens Zelus, ne amor illorum conjugialis violetur, et inde justus dolor si violatur; at Zelotypia injusta datur apud illos, qui ex natura suspiciosi sunt, et quibus ex viscoso et bilioso sanguine est aegritudo mentis. Praeterea, omnis zelotypia a quibusdam censetur ut vitium; quod imprimis fit a scortatoribus, qui in zelotypiam justam etiam vituperia conjiciunt: derivatur usque Zelotypia ex Zeli typo, ac datur typus seu imago zeli justi et zeli injusti; sed discrimina illa in nunc sequentibus evolventur; quod fiet in hac serie: I. Quod Zelus in se spectatus sit sicut ignis amoris flagrans: II. Quod flagratio seu flamma illius amoris, quae est zelus, sit flagratio seu flamma spiritualis, oriunda ex infestatione et impugnatione amoris. III. Quod Zelus homini sit, qualis est ejus amor, ita alius cui amor bonus est, et alius cui amor malus. IV. Quod zelus amoris boni, et zelus amoris mali, in externis sibi similes sint, sed in internis prorsus dissimiles. V. Quod zelus amoris boni in internis suis recondat amorem et amicitiam; at quod zelus amoris mali in internis suis recondat odium et vindictam. VI. Quod zelus amoris conjugialis dicatur Zelotypia. VII. Quod Zelotypia sit sicut flagrans ignis contra infestantes amorem cum conjuge; et quod sit sicut horridus timor pro jactura illius amoris. VIII. Quod Zelotypia detur spiritualis apud monogamos, et naturalis apud polygamos. IX. Quod Zelotypia apud illos conjuges qui se tenere amant, sit justus dolor ex sana ratione, ne amor conjugialis dividatur, et sic pereat. X. Quod Zelotypia apud conjuges, qui se non amant, sit propter plures causas; apud quosdam ex varia aegritudine mentis. XI. Quod apud quosdam non sit aliqua Zelotypia, etiam ex variis causis. XII. Quod Zelotypia etiam sit pro pellicibus, sed non talis qualis est pro uxoribus. XIII. Quod Zelotypia etiam sit apud bestias, et apud aves. XIV. Quod Zelotypia apud viros et maritos alia sit, quam apud foeminas et uxores. Sequitur nunc horum Explicatio.