Conjugial Love (Chadwick) n. 359

Previous Number Next Number See English 

359. II: Quod flagratio seu flamma illius amoris, quae est zelus, sit flagratio seu flamma spiritualis, oriunda ex infestatione et impugnatione amoris. Quod Zelus sit flagratio{1} seu flamma spiritualis, ex supradictis patet: quoniam Amor in Mundo spirituali est calor oriundus ex Sole ibi, ideo etiam amor e longinquo apparet ibi sicut flamma; ita amor coelestis apud angelos coeli; ita quoque amor infernalis apud spiritus inferni: at sciendum est, quod illa flamma non urat, sicut flamma Mundi naturalis. [2] Quod Zelus oriatur ex impugnatione amoris, est quia amor est calor vitae cujusvis, quare cum amor vitae impugnatur, calor vitae accendit se, resistit, et erumpit contra impugnatorem, et agit sicut hostis ex sua vi et potentia, quae est sicut flamma ex igne erumpens in emotorem ejus; qui quod sit sicut ignis, apparet ex oculis quod scintillent, ex facie quod inflammetur, tum ex loquelae sono, exque gestibus: hoc facit amor, quia est calor vitae, ne exstinguatur, et cum illo omnis alacritas, vivacitas, et perceptibilitas jucundi, ex suo amore. @1. Prima editio: flragratio$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church