9919. `Hyacinthini, et purpurae, et coccinei dibaphi': quod significet ex bono charitatis et fidei, constat ex illorum significatione, n. 9687, 9833; quod non byssinum etiam intertextum fuerit, ut in ephodo, est quia tunica, quae vestis intima {1}, ex bysso erat, et hoc ideo quia per `byssum' significatur verum ex origine caelesti, n. 5319, 9469, quod est ipsum bonum spirituale procedens (c)a caelesti. @1 i fuit$