Arcana Coelestia (Potts) n. 9918

Previous Number Next Number See English 

9918. `Malogranata': quod significet scientifica boni, constat ex significatione `malogranatorum' quod sint scientifica boni, de qua n. 9552; quod malogranata in fimbriis pallii' posita fuerint, erat causa quia (x)`fimbriae' significabant ultima seu extrema caeli et Ecclesiae, et ultima seu extrema ibi sunt scientifica, ut constat ex illis quae de successivo ordine bonorum et verorum in caelis et apud hominem, supra n. 9915 et 9917 dicta sunt. Scientifica boni et veri, quae per `malogranata' significantur, sunt doctrinalia ex Verbo; quae scientifica sunt, quatenus in memoria, quae est in externo seu naturali homine; quando autem intrant memoriam quae est in interno seu spirituali homine, quod fit cum vivitur secundum illa, tunc doctrinalia {1}quoad verum fiunt fidei, et {2}quoad bonum fiunt charitatis, ac vocantur spiritualia; cum hoc fit, evanescunt paene e memoria externa seu naturali, et apparent sicut innata, quia insita {3}vitae hominis; quemadmodum omnia quae per diutinum usum traxerunt quasi naturam Inde patet quid scientifica et ad quid conducunt, proinde ad quid doctrinalia Ecclesiae, dum modo scientifice tenentur; cum enim modo scientifice tenentur, tunc infra intelligentiam et sapientiam locum habent, nec ascendunt seu intrant vitam priusquam fiunt fidei et charitatis in interno homine. @1 veri$ @2 doctrinalia boni$ @3 ipsi vitae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church