Arcana Coelestia (Potts) n. 9917

Previous Number Next Number See English 

9917. `Et facies super fimbrias ejus': quod significet in extremis ubi naturale, constat ex significatione `fimbriarum pallii' quod sint extrema ubi naturale, per `pallium' enim significatur in specie Divinum Verum in regno spirituali in forma interna, et in genere regnum spirituale, n. 9825, et per `fimbrias' quae infra circumcirca extrema ejus, et extrema regni spiritualis, (x)sunt naturalia, nam succedunt bona et vera in caelis hoc ordine; in supremis seu intimis sunt bona et vera caelestia, in mediis sunt bona et vera spiritualia, et in ultimis sunt bona et vera naturalia, de qua successione in caelis et apud hominem, videantur quae mox supra n. 9915 dicta sunt; et quia scientifica veri et boni sunt in externo seu naturali homine, ideo quoque malogranata in fimbriis posita erant, per `malogranata' enim significantur scientifica boni; et quoque in malogranatis tintinnabula auri, quia per `tintinnabula' significantur talia quae ex scientificis. [2] Quod fimbriae pallii sint extrema ubi naturale, constat a locis in Verbo ubi `fimbriae' nominantur, ut apud Esaiam, Vidi Dominum sedentem super throno alto et elato, et fimbriae ejus implentes templum, vi 1;

per `thronum super quo Dominus' significatur caelum, et in specie caelum spirituale, n. 5313, 8625, per `fimbrias' ibi significantur Divina Vera in ultimis seu extremis, qualia sunt vera Verbi in sensu litterae, quae dicuntur `implere templum,' cum Ecclesiam; simile per `fimbrias implentes templum' significatur quod per fumum et nubem implentem tabernaculum et quoque templum, de {1}quibus aliquoties in Verbo; quod per `fumum' ibi {2}significetur Divinum Verum in ultimis, quale est sensus litterae Verbi, videatur n. 8916, 8918, e quoque per `nubem,' n. 4060, 4391, 5922, 6343. [3] {3}Quod mulier profluvio laborans, cum tetigerit fimbriam vestimenti Domini, sanata sit, Matth. ix 20, 22, et in genere, quotquot tetigerunt fimbriam vestimenti Ipsius, sanati fuerint, Matth. xiv 36; Marc. vi 56 significabat quod ex Divino in extremis seu ultimis exiret salus; nam quod in ultimis boni et veri, quae a Divino, sit robur et potentia videatur n. 9836, et quoque quod ibi responsa, n. 9905: apud Matthaeum, Jesus de Scribis et Pharisaeis, quod omnia opera sua faciant ut spectentur ab hominibus, quod dilatent (x)phylacteria sua, et magnificent fimbrias palliorum suorum, xxiii 5;

ibi manifeste patet quod `fimbriae pallii' sint externa quae visui exstant, et quod illas `magnificare' sit opera facere in externis, ut appareant seu spectentur: [4] apud Jeremiam, Peccatum peccavit Hierosolyma, immundities ejus in fimbriis ejus, Threni i (8,) 9;

`immundities in fimbriis' pro in factis et dictis, ita in extremis, extrema enim trahunt suam essentiam ab interioribus, {4}quapropter cum interiora immunda sunt, etiam extrema immunda sunt, tametsi immunditiae non apparent coram hominibus, ex causa (x)quia homines formam externam spectant, et sic non vident interiora; sed usque immunditiae illae quae in interioribus, apparent coram angelis, et quoque deteguntur apud unumquemvis in altera vita, nam ibi auferuntur externa; inde {5}patet qualia fuerunt {6}opera in sua essentia: [5] apud Nahum, Retegam fimbrias tuas super facies tuas, et ostendam gentibus nuditatem tuam, iii 5;

`retegere fimbrias super facies' est {7}removere externa ut appareant {8}interna, {9}externa enim, quae naturalis hominis, variis modis occultant {8}interna, quae sunt hypocrises, doli, mendacia, odia, vindictae, adulteria, et similia alia, quapropter cum {10}externa auferuntur, apparent {11}interna in sua immunditie et foeditate {12}: apud Jeremiam, [6] Si dixeris in corde tuo, Quare obtigerunt mihi haec, propter multitudinem iniquitatis tuae revelatae sunt fimbriae tuae, violati sunt calcanei tui. {13} Ego denudabo fimbrias tuas super facies tuas, ut videantur ignominia tua, adulteria tua, xiii 22, 26 [,27];

ibi de abominationibus Hierosolymae; `revelare fimbrias' et `denudare illas' pro auferre {14}externa, quae velant et abscondunt, ut interiora videantur; homo enim malus discit mentiri bonum, honestum, et sincerum, famae, honoris, et lucri causa, {15} cum tamen intus recondita habet mala {16}et falsa variorum generum; quia per `fimbrias' significantur externa, ideo etiam dicitur de `calcaneis,' quoniam calcanei sunt infima naturalis, videatur n. 259, 4938 seq., 4940-4951. Ex his nunc constat quod per `fimbrias pallii' significentur bona et vera in ultimis seu extremis, quae sunt in mundo naturali. @1 quo$ @2 significentur Divina Vera in ultimis, qualia sunt sensus literalis$ @3 In A the Scripture quotations which follow, and the comments on them, appear in the following order:

Nahum iii 5; Jer. xiii 22, 26; Threni i 9; Matth. xxiii 5; Matth. ix 20, 22; Matth. xiv 36; Marc. vi 56.$ @4 quando$ @5 patent$ @6 interioris opera$ @7 aperire extrema$ @8 interiora$ @9 extrema$ @10 extrema illa reteguntur$ @11 interiora$ @12 i, quae sunt mala et falsa plurium generum$ @13 i Quia$ @14 extrema$ @15 i quod fit per externa,$ @16 quae sunt odia, vindictae, adulteria, blasphemiae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church