9854. `Opere funiculi': quod significet modum conjunctionis, constat ex significatione `funiculi' quod sit conjungens; quod `funiculus' sit conjungens, est quia per illum fit conjunctio, hic autem significat modum conjunctionis, quia dicitur quod catenulae auri puri faciendae essent opere funiculi; in lingua originali {1}intelligitur funiculus qui factus opere contorto et implexo, per quod in sensu interno significatur conjunctio, qualis est veritatum in scientificis et inter scientifica, ita quae in memoria naturali seu externa; quod talis conjunctio sit, est quia agitur hic de conjunctione verorum per bonum in ultimis regni spiritualis, per ephodum enim et pectorale, cum quo per {2}catenulas funiculorum opere factas erat conjunctio, significatur regnum spirituale in ultimis, n. 9824; quod implexum sit scientificum, videatur n. 2831. [2] Apparent etiam funes variae contorsionis et densitatis in altera vita, et per illos repraesentantur conjunctionis varii modi; inde est quod etiam per `funes' in Verbo significentur conjungentia, ut in sequentibus his locis: apud Esaiam, Vae attrahentibus iniquitatem funibus vanitatis, et sicut funis currus peccatum! v 18;
`funes vanitatis' sunt conjunctiones falsitatum, per quas iniquitas seu malum vitae: apud eundem, Specta Zionem, urbem festi stati nostri, oculi tui videant Hierosolymam, habitaculum tranquillum, tentorium quod non dissipabitur, non removebuntur clavi ejus in perpetuum, et omnes funes ejus (non) avellentur. Demissi sunt funes tui, non confirmabunt malum suum, xxxiii 20, 23;
`clavi' et `funes' pro conjungentibus vera et bona caeli, nam habitaculum et tentorium, de quibus hic praedicantur funes, sunt caelum, n. 9457, 9481, 9485, 9615, 9784: apud eundem, Amplifica locum tentorii tui, cortinas habitaculorum tuorum expandant, ne prohibeas; longos fac funes tuos, et clavos tuos firma, liv 2:
et apud Jeremiam, Tentorium Meum devastatum est, et omnes funes Mei evulsi, x 20;
etiam hic `funes' pro conjungentibus {3}et confirmantibus, `tentorium' pro Ecclesia, quae est caelum Domini in terris: apud Hoscheam, Funibus hominis traxi eos, densis funibus amoris, xi 4;
hic `funes' manifeste pro conjungentibus, nam amor est conjunctio spiritualis: apud Ezechielem, Aschur et Kilmad, negotiatores tui cum thesauris vestium per funes ligatarum, xxvii 23, 24;
ibi de Tyro, per quam significantur cognitiones boni et veri, n. 1201; eorum conjunctiones externae sunt `vestes per funes ligatae.' Praeterea `funes' in Verbo etiam significant portiones hereditatum et terrae, ex causa quia per funes {4}mensurationes fiebant, prout Deut. xxxii 9; Amos vii 17; Mich. ii 4, 5; Sach. ii 5 (A.V. 1); Ps. xvi 6; Ps. lxxviii 55; Ps. cv 11; Ps. cxl 6 (A.V. 5); et (x)pluries alibi. @1 d intelligitur i dicitur$ @2 funiculos illos fit$ @3 d et i seu$ @4 mensuratae sunt$