Arcana Coelestia (Potts) n. 9855

Previous Number Next Number See English 

9855. `Et dabis catenulas funiculorum super fundis': quod significet conjunctionem cum bono ex quo vera, et sic conservationem regni spiritualis omni opera et potentia, constat ex significatione `catenularum quae opere funiculorum' quod sint cohaerentia et conjunctio cum bono, de qua supra n. 9852, 9854, et ex significatione `fundarum auri' quod sint existentia et subsistentia verorum ex bono, de {1}qua etiam supra n. 9847; conservatio boni et veri in regno spirituali, seu quod idem, conservatio regni spiritualis omni opera et potentia, significatur per duos lapides schoham positos super umeralibus ephodi, quibus insculpta erant nomina filiorum Israelis, n. 9836, 9848, 9849.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church