9853. `A terminis facies illas': quod significet ab extremis per quae influxus, constat ex significatione `terminorum' quod sint extrema; quod per illa influxus, nempe boni, est quia per `catenulas' significatur cohaerentia, n. 9852, et omnis cohaerentia in mundo spirituali (x)fit per influxum.