9242. Confidentia quae in eminenti sensu vocatur fides apparet sicut confidentia spiritualis etiam apud malos cum in discriminibus vitae sunt et cum aegrotant; sed illi, quia tunc cogitant de statu vitae suae post mortem, vel ex timore pro inferno, vel ex amore sui pro caelo, confidentiam fidei {1} non habent, nam quod ex timore est, hoc non ex corde est, et quod ex amore sui est, hoc ex corde malo est; quapropter tales, cum extra discrimen vitae redeunt aut cum resipiscunt a morbo, in vitam priorem quae fuit vita non confidentiae, seu vita non fidei, redeunt. Ex his patet quod fides quae vocatur confidentia non dabilis sit nisi apud illos qui in charitate erga proximum ac in amore in Dominum sunt.