9243. Fides quae intelligitur per credere illa quae a Deo, hoc est, vera quae ex Verbo, nec datur apud illos qui in malis ex amore sui aut mundi sunt, nam amor sui et mundi vera fidei vel rejicit, vel exstinguit, vel pervertit, n. 7491, 7492. Inde iterum patet quod iisdem nec confidentia fidei sit, nam qui non credit vera quae a Deo, non credere potest in Deum, quia credere in Deum est ex veris quae a Deo.