Arcana Coelestia (Potts) n. 9241

Previous Number Next Number See English 

9241. Sed cum fiducia et confidentia, quae vocatur ipsa fides, ita se habet: qui in amore sui et mundi sunt, hoc est, qui in malis et inde falsis, non possunt illam fidem habere, nam cor eorum non est ad Deum sed ad seipsos et ad mundum, at qui in charitate erga proximum {1}sunt et in amore in Dominum, illi possunt talem fidem habere, nam cor eorum est ad Dominum; hoc etiam Dominus docet apud Johannem, Quotquot receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius; qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt, i 12, 13;

`qui ex sanguinibus, ex voluntate carnis, et ex voluntate viri' sunt qui in malo et falso ex amoribus sui et mundi sunt, et `qui ex Deo nati' sunt qui in bono {2}charitatis et fidei ex Domino, videatur n. 5826. @1 After Dominum$ @2 fidei et charitatis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church