9121. Ex his concludi potest quales sunt illi qui non conscientiam habent; cognoscuntur ex opposito; qui eorum propter lucrum quodcumque faciunt ut injustum appareat justum, ac ut malum appareat bonum, (c)ac vice versa, illi conscientiam non habent. Qui eorum sciunt quod injustum et malum sint cum ita faciunt, et tamen faciunt, illi non sciunt quid conscientia, et si instruuntur quid sit, non scire volunt; tales sunt qui propter se et mundum omnia agunt.