Arcana Coelestia (Potts) n. 9122

Previous Number Next Number See English 

9122. Qui conscientiam non receperunt in mundo, illi (t)conscientiam non recipere possunt in altera vita; ita non possunt salvari, quia illis non est planum in quod influat et per quod operetur caelum, hoc est, per caelum Dominus, et illos adducat ad se; nam conscientia est planum et receptaculum influxus caeli; quapropter tales in altera vita consociantur illis qui se et mundum super omnia amant, qui sunt in inferno. CAPUT XXII {1} @1 In AV the division of chapters is made at xxi 37$ 1. Si in perfossione deprehensus fuerit fur, et percussus, et moriatur, non illi sanguines. 2. Si exortus fuerit sol super eo, sanguines illi, rependendo rependet; si nihil illi, et vendetur pro furto suo. 3. Si inveniendo inventum fuerit in manu illius furtum, a bove usque ad asinum, usque ad pecudem, viventes, duplum rependet. 4. Quando desolaverit {1} vir agrum vel vineam, et immiserit jumentum suum, et desolaverit {1} in agro alterius, ex optimo agri sui et ex optimo vineae suae rependet. @1 (incendere, depascere) written above desolaverit$ 5. Quando exiverit ignis, et apprehenderit spinas, et consumatur acervus, aut seges stans, aut ager rependendo rependet incendens incensum. 6. Quando dederit vir socio suo argentum vel vasa ad custodiendum, et furto ablatum fuerit e domo viri, si deprehensus fur, rependet duplum. 7. Si non deprehensus fur, adducetur dominus domus ad DEUM {1}, annon miserit manum (x)suam in opus socii sui. @1 In A deos is written above DEUM$ 8. Super omni verbo praevaricationis, super bove, super asino, super pecude, super veste, super omni perdito, quod dixerit quod hoc illud, usque ad DEUM veniet verbum amborum illorum, quem condemnaverint DEUS, rependet duplum socio suo. 9. Quando dederit vir socio suo asinum, vel bovem, vel pecudem, et omnem bestiam ad custodiendum, et moriatur aut frangatur, aut captivum abducatur, nemine vidente, 10. Juramentum JEHOVAE erit inter ambos illos, annon miserit manum suam in opus socii sui, et sumpserit dominus ejus, et non rependet. 11. Et si furando furto ablatum fuerit ab illo, rependet domino ejus. 12. Si discerpendo discerptum fuerit, adducet illi testem, discerptum non rependet. 13. Et quando commodato petiverit vir ex socio suo, et frangatur vel moriatur, dominus ejus haud cum illo, rependendo rependet. 14. Si dominus ejus cum illo, non rependet; si mercenarius ille, veniet in mercede sua. 15. Et quando persuaserit vir virgini quae non desponsata, et cubuerit cum illa, dotando dotabit illam sibi in mulierem. 16. Si renuendo renuerit pater ejus ad dandum eam illi, argentum pendet secundum dotem virginum. 17. Praestigiatricem non vivificabis. 18. Omnis cubans cum bestia, moriendo morietur. 19. Sacrificans diis devovebitur, praeterquam JEHOVAE soli. 20. Et peregrinum non affliges, et non opprimes, quia (x)peregrini fuistis in terra Aegypti. 21. Ullam viduam et orphanum non affligetis. 22. Si affligendo afflixeris illum, quod si clamando clamaverit ad Me, audiendo audiam clamorem ejus. 23. Et exardescet ira Mea, et occidam vos gladio, et fient mulieres vestrae viduae, et filii vestri orphani. 24. Si argentum mutuo dederis populo Meo, egeno cum te, non eris ei sicut faenerator; non ponetis super illum usuram. 25. Si oppignerando oppigneraveris vestem socii tui, usque ad intrare solis restitues illam ei. 26. Quia illa tegumentum ejus solum, illud vestis ejus cuti ejus, in qua dormiat; et erit, quando clamaverit ad Me, et audiam, quia misericors Ego. 27. Deo non maledices, et principem in populo tuo non execraberis. 28. Primitias {1} frumenti tui et primitias vini tui non tardabis; primogenitum filiorum tuorum dabis Mihi. @1 (Plenitudines) written above Primitias frumenti and (lachrymas) above primitias vini cp n. 9223. Deut. xviii 4 is also written in m.$ 29. Ita facies bovi tuo, gregi tuo; septem diebus erit cum matre sua, die octavo dabis illud Mihi. 30. Et viri sanctitatis eritis Mihi; et carnem in agro (x)discerptam non comedetis, cani projicietis eam.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church