Arcana Coelestia (Potts) n. 9120

Previous Number Next Number See English 

9120. Exempla etiam illustrent quid conscientia: qui alterius bona apud se habet, nesciente altero, et sic absque timore legis, jacturae honoris et famae, potest lucrari illa, si usque illa alteri reddit quia sua non sunt, is conscientiam habet; nam facit bonum propter bonum, ac justum propter justum. Sit quoque: qui potest venire ad dignitatem, sed videt quod alter qui etiam ambit patriae utilior sit, is si cedat alteri locum propter bonum patriae, is conscientiam habet. Ita in reliquis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church