9002. `Si (x)alteram acceperit sibi': quod significet conjunctionem cum affectione veri ex alia stirpe, constat ex significatione `accipere' seu desponsare alteram, {1}quod sit conjungi, {2}ut n. 8996; matrimonium enim, quod hic intelligitur per desponsationem, in sensu spirituali est conjunctio unius vitae cum alterius; secundum ordinem Divinum est conjunctio vitae ex veris fidei cum vita ex bono charitatis, inde omnis conjunctio spiritualis, ex qua, ut ex sua origine, conjunctio naturalis existit; per `accipere alteram' significatur conjunctio cum affectione veri ex alia stirpe, `ancilla' {3}enim, de qua prius, est affectio veri ex jucundo naturali, n. 8993, inde `altera' est affectio veri ex alia stirpe. [2] Quid affectio ex alia stirpe, sciri potest ex eo quod omnis affectio quae amoris, {4}latissimae extensionis sit, et tam latae ut excedat omnem intellectum humanum; intellectus humanus ne quidem eo usque vadit, ut varietatum ejus genera sciat, minus species quae generum, et adhuc minus particularia et particularium singularia; quicquid enim in homine {5}est, imprimis {6}quod est affectionis seu amoris, infinita varietate est, quod manifeste constare potest ex eo quod affectio boni et veri, quae est amoris in Dominum et amoris erga proximum, constituat universum caelum, et quod usque omnes qui in {7}caelis sunt, ubi myriades, quoad bonum inter se differunt, ac (t)different si vel multiplicarentur in innumerabiles myriades myriadum; non enim in universo dari potest unum quod prorsus simile est cum altero ac distincte subsistit; varium erit, hoc est, differens ab altero, ut aliquid sit per se, videatur n. 684, 690, 3241, 3744, 3745, 3986, 4005, 4149, 5598, 7236, 7833, 7836, 8003. Ex his aliquatenus potest sciri quid intelligitur per affectionem ex alia stirpe, quod nempe affectio quae differt ab altera sed quae usque conjungi potest eidem vero spirituali; affectiones tales, quae repraesentantur per ancillas desponsatas uni viro, sunt unius generis, sed intercedit differentia in specie, quae differentia specifica dicitur; illustrari haec possent per varia exempla, sed notio communis ex nunc dictis praestat. [3] Ut conjunctiones {8}et subordinationes talium affectionum sub uno vero spirituali repraesentarentur, permissum fuit genti Israeliticae et Judaicae plures concubinas habere, sicut Abrahamo, Gen. xxv 6, tum Davidi, Solomoni, ac aliis, nam quicquid permissum isti genti fuit, repraesentationis causa fuit, scilicet ut per externa repraesentarent interna Ecclesiae, n. 3246; at cum interna Ecclesiae aperta sunt a Domino, tunc {9}cessaverunt repraesentationes internorum per externa, {10}quia tunc interna erant quae homo Ecclesiae imbueret, et per quae coleret Dominum, quae sunt illa quae fidei et amoris sunt; quapropter tunc non amplius permissum (x)fuit plures uxores habere nec concubinas ad uxores; {11} videatur n. 865, 2727-2759, 3246, 4837. @1 i nempe in mulierem,$ @2 nam per conjugium fit conjunctio unius vitae cum alterius, secundum ordinem Divinum, vitae ex vero fidei cum vita ex bono fidei$ @3 enim$ @4 nam latae extensionis sit$ @5 existit$ @6 affectio quae$ @7 coelo$ @8 talium affectionum naturalium et subordinationes$ @9 non opus fuit amplius repraesentari interna$ @10 sed$ @11 i quia secundum Divinum ordinem est, ut implantetur verum bono, et inde fiat unum bonum, et sic conjunctio vitae, ita conjugium quale boni et veri in coelo,$