9003. `Victum ejus, tegumentum ejus, et debitum conjugiale (ejus), non diminuet': quod significet non deprivationem vitae interioris, quae est `victus,' nec vitae exterioris, quae est `amictus,' ita non deprivationem conjunctionis, quae est `debitum conjugiale,' constat ex significatione `victus' quod sit sustentatio vitae interioris, `victus' enim, seu cibus et potus, in spirituali sensu sunt cognitiones boni et veri, `cibus' cognitiones boni, n. 5147, et `potus' cognitiones veri, n. 3168, 3772, quare `victus' sunt quae vitam hominis spiritualem nutriunt, n. 5293, 5576, 5579, 5915, 8562; ex significatione `tegumenti' seu amictus, quod sit sustentatio vitae exterioris, `tegumentum' enim seu vestis in spirituali sensu sunt scientifica inferiora, {1}haec sunt quae vitam externam hominis spiritualiter sustentant', n. 5248, 6918; ex significatione `debiti conjugialis' quod sit conjunctio; et ex significatione non diminuere' quod sit non deprivare. [2] Cum his ita se habet: affectio naturalis conjuncta vero spirituali, quae significatur per `ancillam desponsatam filio,' requirit jugiter sustentationem vitae a vero spirituali cum quo conjuncta est; affectio enim, absque sustentatione inde, perit; se habet cum affectione hominis sicut cum ipso homine, {2}quod nisi is sustentetur victu, {3}moriatur; homo etiam quoad interiora sua non est nisi quam affectio, {4}homo bonus est affectio boni et inde veri, {4}at malus est affectio mali et inde falsi; hoc imprimis constat ex homine cum fit spiritus, sphaera vitae quae tunc exundat ex illo est vel {5}affectionis boni vel {5}affectionis mali; nutricio seu sustentatio illius tunc non est ex cibo et potu naturali sed ex spirituali, qui est falsum ex malo {6}spiritui malo, ac verum ex bono {10}spiritui bono; nutriciones mentium humanarum cum vivunt in corpore in mundo, nec aliae sunt; inde est quod omnia quae victus sunt, sicut panis, caro, vinum, aqua, et plura alia, in sensu spirituali in Verbo significent talia quae nutricionis spiritualis sunt. [3] (s)Ex his etiam patet quid intelligitur per Domini verba apud Matthaeum, Non ex pane solo vivit homo, sed ex omni verbo quod egreditur ex ore Dei, iv 4:
tum quid per Ipsius verba apud Lucam, Comedetis et bibetis super mensa Mea in regno Meo, xxii 30:
et apud Matthaeum, Dico vobis quod non bibiturus sim a nunc ex hoc genimine vitis usque ad diem illum quando id bibero vobiscum novum in regno Patris Mei, xxvi 29;
haec dicens postquam instituit Sanctam Cenam, in qua panis et vinum sunt illa quae sunt amoris et fidei, similiter {8}etiam caro et sanguis; inde sciri (t)evidenter potest quid intelligitur per carnem et per sanguinem Domini apud Johannem vi 49-58, et per haec ibi, Caro Mea est vere cibus, et sanguis Meus est vere potus, vers. 55;
quod `caro' in Verbo sit bonum amoris, videatur n. 3813, 7850, et `sanguis' bonum fidei, n. 4735, (x)6978, 7317, 7326, 7846, (a)7850, 7877; similiter `panis' et `vinum,' n. 2165, 2177, 3464, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976, 5915, 6118, 6377.(s) @1 nam haec sustentant vitam externam hominis$ @2 quod altered to qui$ @3 moriatur altered to moritur$ @4 si$ @5 tuo$ @6 si malus$ @7 si bonus$ @8 ac$