Arcana Coelestia (Potts) n. 9001

Previous Number Next Number See English 

9001. `Secundum judicium filiarum faciet ei': quod significet quod sicut affectio veri genuina erit, constat ex significatione `secundum judicium' quod sit simili jure, per `judicium' enim significatur verum externum seu jus quale in statu civili ubi Ecclesia repraesentativa, {1} n. 8972, et ex significatione `filiae' quod sit affectio veri, de qua n. 2362, 3024, 3963, hic affectio veri genuina, nam per `ancillam' significatur affectio veri ex jucundo naturali, n. 8993, ita non genuina antequam desponsata est vel domino vel filio; {2}sed cum desponsata est, hoc est, conjuncta vero spirituali, quod per `dominum' et per `filium' significatur, tunc fit sicut genuina, nam tunc subordinatum est naturale vero spirituali, et cum subordinatum est, non amplius est sui juris sed veri spiritualis sub quo subordinatum est; inde fit naturale sicut spirituale, quia unum cum hoc agit; etiam vita veri spiritualis transfertur tunc in naturale, et hoc vivificat; sed desponsatio seu conjunctio cum ancilla differt a conjunctione cum filia in eo quod haec conjunctio fiat in interiore homine, illa autem in externo. @1 i de qua$ @2 quod affectio haec fiat sicut genuina cum conjuncta est vero spirituali, quod per dominum et per filium significatur, est, quia tunc subordinata est vero spirituali, et cum naturale subordinatum est vero spirituali, tunc non amplius est sui juris sed veri spiritualis sub quo subordinatum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church