8314. `Tunc consternati sunt duces Edomi': quod significet simile apud illos qui in vita mali ex amore sui, constat ex significatione `ducum' quod sint praecipui, ita omnes et singuli, de qua sequitur; et ex repraesentatione `Edomi' quod sint qui ex malo amoris sui arripiunt falsa et rejiciunt vera; in sensu a persona abstracto, quod {1}sit malum amoris sui cui adjungitur falsum et rejicitur verum; ita quoque qui in vita mali ex illo amore sunt, nempe ex amore sui. Quod `duces' attinet, significantur per illos praecipui, in sensu a persona abstracto, praecipua, ita omnia et singula, nam cum duces nominantur, intelliguntur omnes et singuli qui sub illis, sicut cum rex, intelliguntur illius regni omnes, nam denominatio fit a potiore; ubi `duces' in Verbo nominantur, significantur communia sub quibus reliqua, seu praecipua, sicut duces tertiani, n. 8150, 8276, et praedicantur de bono, ac in opposito sensu de malo; per `principes' autem significantur etiam communia sub quibus reliqua, seu primaria, n. 1482, 2089, 5044, sed praedicantur de vero; sciendum quod in 2 Verbo sint voces quae ad classem spiritualium pertinent, et quae ad classem caelestium, hoc est, quae exprimunt talia quae sunt veri seu fidei, et quae talia quae sunt boni seu amoris; etiam sunt voces quae praedicantur de utrisque; qui haec novit, (d)is potest ex prima intuitione {2}seu lectione Verbi, imprimis in lingua ejus originali, scire ubinam in sensu interno agitur de talibus quae sunt veri, aut de talibus quae sunt boni; ita se habet cum significatione `principum et ducum': `principes' significant primaria, et praedicantur de fidei veris, at `duces' significant praecipua, et praedicantur de amoris bono, in opposito sensu {3}principes de fidei falsis, et {4}duces de amoris {5}malis; inde est quod qui in Edomo regnarunt dicti sint `duces,' ut patet 3 a Gen. xxxvi 15-19, 21, 29, 30, 40-43; causa est quia per `Edomum' significatum est bonum amoris caelestis, et in opposito sensu malum amoris sui; at apud filios Ismaelis, qui reliquis praefuerunt, non dicti sunt `duces' sed `principes,' Gen. xxv 16, quia per `Ismaelem' significati sunt qui in vero, n. 3263, 3268, 4747; ex illa causa etiam principes dicebantur qui praeerant {6}in Israele, Num. vii 2, 10, 18, 24, 30, (x)36, 42, 48, 54, nam per `Israelem' repraesentabantur qui in vero et bono fidei, at qui praeerant Jehudae dicebantur {7}`duces', quia per `Jehudam' repraesentabantur qui in bono amoris, ut apud Sachariam, Sit sicut dux in Jehudah, ix 7:
et apud eundem, Dicent duces Jehudae in corde suo, Confirmabo mihi habitatores Hierosolymae in Jehovah Zebaoth, Deo illorum; in die illo ponam duces Jehudae sicut fornacem ignis in lignis, xii 5, 6. @1 sint$ @2 et$ @3 illi$ @4 hi$ @5 malo$ @6 Israeli, quia$ @7 After at$