Arcana Coelestia (Potts) n. 8315

Previous Number Next Number See English 

8315. `Potentes Moabi': quod significet qui in vita falsi ex illo amore, constat ex significatione `potentium' quod sint regnantia et praevalentia, et ex repraesentatione `Moabi' quod sint qui in bono naturali sunt et facile se seduci patiuntur, de qua n. 2468, ita qui in vita falsi inde sunt, nam qui in bono naturali sunt et non in bono ex vero fidei, ita non in bono spirituali, illi (t)se abduci patiuntur ad credendum falsa quaelibetcumque, ita ad (x)vivendum secundum illa; abducuntur a veris ad falsa imprimis per illa quae favent amoribus illorum; hi sunt qui per `Moabum' {1}intelliguntur; quod illi qui in bono naturali et non in bono spirituali {2} nequaquam per aliquem influxum e caelo duci queant, videatur n. 3470, 3471, 3518, 4988, 4992, 5032, 6208, (x)7197, 8002. Vox per quam exprimuntur potentes in lingua originali praedicatur de illis qui in vero sunt ex bono, {3}et in opposito sensu qui in falso sunt ex malo; in hoc sensu est vox illa apud Ezechielem xxxi 11; 2 Reg. xxiv 15. @1 significantur; quales illi sunt$ @2 i, quod$ @3 at$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church