8313. `Dolor apprehendit habitatores Philisthaeae': quod significet desperationem amplificandi dominium apud illos qui in fide separata a bono, constat a significatione `doloris' quod sit desperatio, {1} propter id quod dominium amplificare amplius non possent, de qua sequitur; et ex significatione `habitatorum Philisthaeae' quod sint qui in sola fide separata a bono charitatis, de qua n. 1197, 1198, 3412, 3413, 8093, 8096, 8099; distinguuntur ab Aegyptiis in eo quod excludant bona charitatis, {2}credendo quod homo absque illis salvetur per fidem; ex hoc principali doctrinae illorum nascuntur plures errores, sicut quod salvatio sit misericordiae utcumque homo {3}vixerat: quod per fidem omnia peccata et mala {4} abluantur, et quod sic {5}incedat homo justificatus: tum quod salvatio fieri possit momento, etiam per fiduciam fidei in ultima mortis hora, consequenter quod non affectio amoris caelestis faciat caelum apud hominem; hi sunt Philisthaei, et vocati sunt `praeputiati' ex malis {6}amoris sui et mundi in quibus vita illorum. 2 Quod dolor hic sit desperatio, est quia intelligitur summus dolor, qualis est parturientium; vox illa in lingua originali {7}etiam significat dolorem talem; {8}desperatio seu summum doloris in Verbo etiam describitur per dolorem parturientis, ut apud Davidem, Reges se congregarunt, terror arripuit illos, dolor sicut parturientis, Ps. xlviii 5, 7 [A.V. 4, 6]:
apud Jeremiam, Habitans in Libano, nidum habens in (x)cedris, quantum gratiae invenies, cum venerint tibi dolores, dolor sicut parturientis, xxii 23:
apud eundem, Audivit rex Babelis famam illorum, inde remissae factae sunt manus ejus; angustia apprehendit illum, dolor sicut parturientis, l 43:
apud Esaiam, Propinquus dies Jehovae, sicut devastatio a Schaddai, propterea omnes manus remittuntur, et omne cor hominis liquescit, et perterriti sunt, tormina et dolores apprehendunt, sicut pariens parturiunt, xiii 6-8:
apud Jeremiam, 3 Ecce populus veniens e terra septentrionis, et gens magna excitabitur e lateribus terrae; arcum et hastam prehendunt, crudelis ille nec miserantur; vox eorum sicut mare resonat, et super equis equitant, paratus ut vir ad bellum contra te, filia Zionis; audivimus famam ejus, remissae sunt manus nostrae, angustia prehendit nos, dolor sicut parturientis, (x)vi 22-24;
agitur hic de vastatione veri apud illos qui in malo; `populus e terra septentrionis' pro illis qui in falsis a malo; `gens magna e lateribus terrae' pro illis qui in malis prorsus oppositis bono; `arcum et hastam prehendunt' pro {9}quod pugnent ex doctrinali falso; `vox ejus sicut mare resonat' pro ratiocinatione inde; `super equis equitant' pro argumentatione sicut ex intellectuali; `paratus vir ad bellum' pro cupiditate impugnandi verum; `filia Zionis' pro Ecclesia ubi bonum; angustia prehendit' pro dolore quod vera infestarentur; `dolor sicut parturientis' pro desperatione quod bonum laederetur; inde patet quod per `dolorem' hic significetur desperatio propter laesionem boni. 4 Quod `dolor apprehendit habitatores Philisthaeae' sit desperatio seu nulla spes amplificandi dominium, est quia Philisthaei, hoc est, illi qui salvationem ex sola fide absque bonis charitatis statuunt, in altera vita jugiter affectant dominium, pugnando {10}contra alios, et hoc quamdiu nondum devastati quoad scientiam cognitionum fidei sunt; unusquisque enim in altera vita retinet principia suae fidei quae habuerat in vita corporis, nec alii {11} mutant illa in vera quam qui in bono vitae fuerunt, nam bonum desiderat verum et recipit illud libenter, quia homogeneum est; sed qui in malo vitae fuerunt non mutant; sunt quasi duri, et quoque rejiciunt vera, et quoque sunt in obscuro ut ne quidem {12}possint videre illa; vident solum confirmativa principiorum suorum et ne hilum quae contra illa sunt; tales usque credunt se intelligentissimos omnium esse, sed nihil sciunt nisi quam ratiocinari ex principio capto; quare sunt illi (x)qui maxime impugnant charitatem, consequenter qui dominari volunt; nam qui in charitate sunt humiles sunt, et sicut infimi volunt omnibus servire; at qui in fide absque charitate, sunt elati {13}, et volunt ut {14}sicut supremi ab omnibus serviantur; quare etiam caelum ponunt in gloria dominationis, {15}et putant, quia intelligentiores se credunt omnibus aliis, quod futuri archangeli, et sic quod plures alii illis servituri; et quoque secundum verba apud Danielem, Quod intelligentes splendebunt sicut splendor expansi, et justificantes multos sicut stellae in saeculum et aeternitatem, xii 3;
sed pro splendore illis sunt tenebrae. @1 i hic$ @2 et salvant (?credunt intended) hominem absque illis salvari per fidem, unde ad confirmandum hoc suum doctrinale, in errores abducuntur, in hoc nempe$ @3 vixerit$ @4 i quasi$ @5 incedant justificati$ @6 amorum$ @7 After illa$ @8 in Verbo desperatio$ @9 pugnam$ @10 cum aliis$ @11 i sunt qui$ @12 possunt$ @13 i animo$ @14 Before volunt$ @15 ut nempe serviantur ab angelis, atque illi qui in scientia cognitionum fidei fuerunt, futuri archangeli, et$