8241. `In Jehovam, et in Moschen servum Ipsius': quod significet Dominum quoad Divinum Bonum, et quoad Divinum Verum ab Ipso procedens et ministrans, constat ex eo quod per `Jehovam' in Verbo intelligatur Dominus, videatur n. 1343, 1736, 2921, 3023, 3035, 5663, 6281, 6303, 6945, 6956, et quidem Dominus quoad Divinum Bonum, n. 2586, 2769, 2807, 2822, 4402, 6905; ex repraesentatione `Moschis' quod sit Divinum Verum {1}ab Ipso procedens, de qua n. 6752, 7010, (a)7014, 7089, 7382; (m)Dominus quoad Divinum Bonum et quoad Divinum Verum dicitur, quia Divinum Bonum est in Domino ac Divinum Verum est a Domino; se habet Divinum Bonum ad Divinum Verum sicut ignis solis ad lucem quae inde; lux non est in sole sed (c)ex sole;(n) et ex significatione `servi' quod sit ministrans; quod servus nominetur qui inservit, ita qui ministrat, videatur n. 7143; et quod ideo Dominus quoad Divinum Humanum, cum fuit in mundo, servus in Verbo dicatur, n. 3441; tunc enim ministravit, ut quoque Ipse dicit {2}, Quisquis voluerit inter vos magnus fieri, esse debebit vester minister; et quisquis voluerit esse primus, esse debebit vester servus: sicut Filius hominis non venit ut Ipsi ministretur, sed ut ministret, Matth. xx 26-28; {3} Luc. [xxii 26, 27; Marc.] x 44, 45. @1 a Domino$ @2 i and d apud Matthaeum$ @3 i et$