Arcana Coelestia (Potts) n. 8242

Previous Number Next Number See English 

8242. Continuatio de Spiritibus et Incolis Telluris Jovis

Quali facie sunt incolae telluris jovis, etiam mihi ostensum est, non quod ipsi incolae mihi visi sint, sed quod spiritus in simili facie in qua fuerunt cum in sua tellure; sed antequam id ostensum est, apparebat unus ex angelis (c)illorum post nubem candidam, qui dabat veniam; et tunc binae facies ostensae sunt; erant sicut facies hominum nostrae telluris, candidae sed pulchriores; eluxit ex illis sincerum et modestum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church