Arcana Coelestia (Potts) n. 8240

Previous Number Next Number See English 

8240. `Et crediderunt': quod significet fidem et fiduciam, constat ex significatione `credere' quod sit fidem habere, et quoque fiduciam, nam qui fidem habet, is quoque fiduciam habet; fiducia {1} est amoris per fidem, consequenter fiducia in Jehovam, hoc est, in Dominum, non datur nisi apud illos qui in amore, nempe in Dominum et erga proximum sunt, quia apud alios non est fides. @1 i enim$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church