7789. `Dicendo, Exi tu et omnis populus qui in pedibus tuis': quod significet supplicationem quod discedant ab illis qui in vero a Divino sunt, a summo ad imum, constat ex significatione `exire' quod sit discedere; ex repraesentatione `Moschis,' qui hic est `tu,' quod sit verum Divinum, ex significatione `populi' quod sint qui in vero a Divino; per `filios' enim `Israelis,' qui hic {1}sunt `populus,' repraesentantur qui ab Ecclesia spirituali, ita qui in vero boni et in bono veri, hic qui in vero a Divino, quia dicitur `populus qui in pedibus tuis,' per `Moschen' enim repraesentatur {2} verum Divinum; et ex significatione `in pedibus tuis' quod sint qui infra sunt, ita qui subordinati; `pedes' enim significant inferiora, quia naturalia, mundus enim naturalis est infra mundum spiritualem; quod `pedes' significent naturalia, videatur n. 2162, 3761, 3986, 4280, 4938-4952; inde {3}est quod dicatur `populus qui in pedibus tuis'; significatur etiam a summo ad imum, per `Moschen' summum, quia verum Divinum, per `populum in pedibus ejus' omnes et singuli qui in {4}vero a Divino. @1 est$ @2 i, ut dictum,$ @3 in lingua originali, dicitur$ @4 illo et sub illo$