7788. `Et incurvabunt se mihi': quod significet respectum ex timore pro vero Divino, constat ex repraesentatione `Moschis' quod sit verum Divinum, de qua saepius; et ex significatione `incurvare se' quod sit humiliatio, hic autem, quia dicitur de illis qui in malo, est respectus ex timore; dicitur respectus ex timore quia {1}mali non aliquem respectum pro vero Divino, ne quidem pro Ipso Divino habent, quam qui illis est ex timore; illi enim qui in inferno sunt se modo amant, et qui se modo amant non pro alio aliquem respectum habent, nam omnem respectum pro aliis, etiam pro Ipso Divino, vertunt ad se; ubi amor, ibi respectus {2}, ubi non amor, ibi {3}non respectus, nisi qui ex timore; inde est, quod mali in altera vita subeant poenas, usque tandem ut non hiscant insurgere contra bonos, et illos infestare; nam non per aliud medium quam per timorem poenarum absterrentur a faciendo malo. @1 illi qui in malo$ @2 i ex corde,$ @3 respectus non ex corde sed ex timore; inde etiam est, cum mali in altera vita pluries subierunt poenas, et tandem non hiscant insurgere contra bonos, et illos infestare; ob illam causam sunt punitiones malorum ibi,$