7790. `Et post ita exibo': quod significet quod verum Divinum discedet, constat ex significatione `exire' quod sit discedere; et ex repraesentatione `Moschis' quod sit verum Divinum. Haec significant quod ab illis qui infestarunt probos, {1}cum damnantur, omne verum Divinum {2} discedat, nam tunc in statu mali sui sunt, et malum rejicit et exstinguit omne verum Divinum; prius, antequam {3}damnati sunt, vera fidei quidem sciverunt, sed usque vera {4}in se non habuerunt; vera enim tunc in ore (c)illorum fuerunt, non autem in corde; quapropter cum {5}quoad illa vastati sunt, remanet malum, et tunc quoque prodit falsum mali, quod reconditum in illis jacuerat; nam tametsi professi sunt vera, in illis tamen non fuerunt, sed {6} in falsis; ipsa etiam {7} professio veri, nec a suo principio, nempe ex bono, descendit, sed ex malo, nam fuit illis propter lucrum, honores, et famam, ita propter se et mundum. Vera quae ex tali principio descendunt haerent in superficie, et inde, cum vastantur, sicut squamae decidunt, et cum decidunt, relinquunt loca graveolentia et putentia ex falsis quae ex malis ibi exhalant; talis sors est illorum qui sciverunt vera fidei et tamen vixerunt contra illa, secundum Domini verba apud Lucam, Ille servus qui scit voluntatem Domini, sed neque parat se, neque facit voluntatem ejus, percutietur multis: qui vero non novit, licet faciat digna plagis, percutietur paucis, xii 47, 48. @1 postquam damnati sunt$ @2 i, hoc est, omne verum fidei,$ @3 missi in infernum$ @4 After habuerunt$ @5 vastati sunt quoad scientia veri et boni fidei, tunc remanet malum, et quoque falsum mali quae intra illos fuerunt$ @6 i fuerunt$ @7 In A the rest of this reads vera, quae professi, nec a suo principio, nempe ex bono, descenderunt, sed ex malo, nam professio veri fuit illis propter lucrum, honores, et famam. Vera quae ex tali principio descendunt, (m)quia sunt vera oris, haerent solum in superficie, ac inde cum vastantur sicut squamae decidunt, et cum decidunt loca illa ubi fuerant, repleta sunt malis, ex quibus falsa continue exspirant, sunt ibi quasi ulcera graveolentia secundum impressiones gradus fidei; talis est sors illorum qui sciverunt vera fidei, et tamen vixerant vitam mali, Luc. xii 47, 48.(n)$