Arcana Coelestia (Potts) n. 7506

Previous Number Next Number See English 

7506. `Et distinguet Jehovah inter pecus Israelis, et inter pecus Aegyptiorum': quod significet differentiam inter vera et bona fidei illorum qui ab Ecclesia spirituali, et inter vera et bona fidei quae [ab Ecclesia] illis qui infestant, constat (c)a significatione `distinguere' quod sit differentia; ex significatione `pecoris' quod sint vera et bona fidei, ut supra n. 7502; ex repraesentatione `filiorum Israelis' quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua etiam supra n. 7500; et a significatione `pecoris Aegyptiorum' quod sint bona et vera Ecclesiae quae illis {1}qui infestant; quod `Aegyptii' sint qui ab Ecclesia fuerunt, ac inde in scientia veri et boni fidei, sed in vita mali, et qui in altera vita infestant, videatur n. 7097, 7127, 7317, 7502. 2 Quod differentiam attinet inter vera et bona fidei illorum qui ab Ecclesia et salvantur, et inter vera et bona fidei illorum qui ab Ecclesia et damnantur, paucis dicendum: vera et bona fidei quae illis qui ab Ecclesia et salvantur sunt ex bono charitatis, et quia affectio charitatis est ipsum spirituale, sunt illa vera et bona spiritualia, et per caelum a Domino influentia, interiora enim illorum, quae recipiunt {2}, sunt aperta ad caelum, at vera et bona {3} illorum qui ab Ecclesia et damnantur non sunt ex {4} bono charitatis, ita nec sunt spiritualia; per caelum quidem influunt sed recipiuntur in frigore et caligine, in frigore quia bonum charitatis non est, in caligine quia lux, qua recipiunt illa, est quasi lux {5}hiemis, quae lux est ad lucem caeli ut caligo; interiora eorum nec aperta sunt ad caelum sed ad mundum; in hunc determinant influxum veri et boni e caelo; inde quoque ideae quas hi habent de fidei bono et vero sunt mere naturales, immo materiales, quae in mundo spirituali repraesentatae sunt deformes, et {6}non aliquam similitudinem hominis habent; at {7}ideae de vero et bono fidei illorum qui ab Ecclesia sunt et salvantur sunt spirituales, et tametsi terminantur in materialibus quae mundi sunt, usque tamen ab illis separatae sunt, nam ab illis elevari possunt; horum ideae in mundo spirituali repraesentatae sunt pulchrae, et similitudinem hominis habent; talis differentia est, utcumque in externa forma apparent {8}similes, hoc est, in sermone et praedicatione. 3 Causa quod talis differentia sit, est {9} vita, bonum enim vitae, quod est ex charitate, cum influit in intellectuale, quod receptaculum est veri, format ideas de {10}bonis et veris fidei pulchras; at malum vitae, quod contrarium est charitati, cum influit in intellectuale, facit ideas de bonis et veris fidei deformes, et tales ut non agnoscantur in caelo. @1 quae$ @2 i illos quae fidei sunt$ @3 i fidei$ @4 i aliquo$ @5 hyemalis$ @6 ***$ @7 vera et bona AI$ @8 similia I$ @9 i ex$ @10 veris et bonis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church