Arcana Coelestia (Potts) n. 7507

Previous Number Next Number See English 

7507. `Et non morietur de omni filiis Israelis quicquam': quod significet quod non consumentur, constat ex significatione `non mori quicquam' quod sit non consumi; et ex significatione `pecoris' de quo dicitur quod non morietur, quod sit verum et bonum fidei, de qua supra n. 7502; et ex repraesentatione `filiorum Israelis' quod sint qui ab Ecclesia spirituali; quod non mori queant bona et vera fidei quae illis qui ab Ecclesia {1}, est quia per {2}charitatem conjuncta sunt cum Divino, (c)et Divinum est ipsa vita, et est {3} aeternum; quod ipsi vitae {4}ac aeterno conjunctum est, hoc non potest mori, seu non consumi; manet in aeternum, et continue {5}perficitur; at quae fidei sunt apud illos qui ab Ecclesia et damnantur, illa quia non conjuncta sunt cum Divino, {6}et inde non vitam in se habent, {7}moriuntur; sunt enim sicut simulacra nullius vitae; quae quia non viva, in altera vita consumuntur, hoc est, auferuntur. @1 i et salvantur$ @2 bonum charitatis sunt conjuncta$ @3 i ipsum$ @4 aut ipso$ @5 crescit$ @6 ita$ @7 Before quia$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church