7505. `Pestis gravis valde': quod significet consumptionem in communi, {1} constat ex significatione `pestis' quod sit vastatio veri, et quia dicitur `pestis gravis valde,' {2}significatur consumptio veri; quod `pestis' vastationem veri significet, patet ab his locis in Verbo: apud Ezechielem, Quando quattuor judicia Mea mala, gladium, et famem, et feram malam, et pestem, misero super Hierosolymam, ad exscindendum ex ea hominem et bestiam, xiv 21;
`exscindere hominem et bestiam' pro vastare bonum interius et exterius: apud eundem, Gladius foris, et pestis atque fames intus; qui in agro, gladio morietur, qui vero in urbe, illum fames et pestis comedent, vii 15;
`pestis' pro vastatione boni: apud eundem, Ideo quod sanctuarium Meum polluisti omnibus abominationibus tuis, tertia pars tui peste morientur, et consumentur in medio tui, v [11,] 12;
`pestis' pro consumptione boni: apud Amos, Misi in vos pestem in via Aegypti, occidi gladio juvenes vestros, cum captivitate equorum vestrorum, iv 10;
`pestis in via Aegypti' pro vastatione {3}boni et veri per falsa, quae sunt `via Aegypti'; `occidi gladio juvenes cum captivitate equorum' pro vastatione veri; `juvenes' sunt vera, et `equi' intellectualia, ut supra n. 7503 apud Davidem, Non timebis tibi a pavore noctis, a telo volat interdiu; a peste quae in caligine serpit, a morte vastat in meridie, Ps. xci 5, 6;
`pestis quae in caligine serpit' pro malo quod in occulto vastat; `mors quae vastat in meridie' pro malo quod in aperto; praeter aliis in locis. @1 i nempe veri et boni fidei,$ @2 est$ @3 veri et boni$