Arcana Coelestia (Potts) n. 7360

Previous Number Next Number See English 

7360. Ex his scite datum est quod loquela incolarum Martis diversa esset a loquela incolarum nostrae telluris, quod nempe non sonora, sed paene tacita, se in auditum et visum interiorem per breviorem viam insinuans; et quia talis quod plenior et perfectior esset, plenior ideis cogitationis, ita propius accedens ad loquelam spirituum et angelorum; ipsa etiam loquelae affectio repraesentatur apud illos in facie, et ejus cogitatio in oculis; nam cogitatio et loquela, tum affectio et facies, apud illos unum agunt; reputant pro nefario aliud cogitare et aliud loqui, ac aliud velle et aliud facie ostendere; non sciunt quid hypocrisis, et quid simulatio fraudulenta (c)ac dolus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church