7359. Spiritus inde ad me veniebant et se applicabant sinistro meo tempori et ibi me afflabant loquela, {1}sed illam non intelligebam; {2}erat quoad fluxum molliuscula; molliorem non prius, quantum memini, perceperam; erat sicut mollissima aura; afflabat illa primo sinistrum tempus et sinistram autem superne; et afflatus inde pergebat ad sinistrum oculum, et paulatim ad dextrum, et defluebat dein, imprimis a sinistro oculo, ad labia, et cum ad labia, intrabat per os et per viam intra os; et quidem per tubam (x)Eustachianam in cerebrum; cum afflatus illuc pervenit, tunc loquelam eorum intellexi, et loqui datum est cum illis; observabam, cum loquerentur mecum, quod labia apud me moverentur, et parumper etiam lingua, {3} hoc propter correspondentiam {4} loquelae interioris cum {5}loquela exteriore; exterior loquela est soni articulati labentis versus membranam auris externam {6}, et {7}exinde mediis organulis, membranis, et fibris, quae intus in aure, aufertur in cerebrum. @1 quam$ @2 After molliuscula$ @3 i et$ @4 i organorum$ @5 organis loquelae exterioris$ @6 i, quae tympanum ejus vocatur$ @7 inde$