Arcana Coelestia (Potts) n. 7361

Previous Number Next Number See English 

7361. Quod talis etiam loquela fuerit antiquissimis in hac tellure, etiam per conversationem cum quibusdam ex illis datum est scire, de qua videatur n. 607, 608; {1}ut elucidetur haec res, licet iterum referre quae de loquela antiquissimorum hujus telluris per experientiam scire {2}data sunt, quae sunt haec quae nunc sequuntur:

Ostensum est mihi per influxum quendam quem describere non possum, {3}qualis loquela fuerat illorum qui ab Antiquissima Ecclesia fuerunt, quod nempe non articulata sicut loquela vocum nostri temporis, sed tacita, quae fiebat non per respirationem externam sed per internam; appercipere etiam datum est qualis illorum respiratio interna fuit; {4}processit ab umbilico versus cor, et sic per labia absque sonoro cum loquerentur, et quod non intraverit in alterius aurem per viam externam, et (x)pulsaverit in quoddam quod vocatur tympanum auris, sed per viam quandam {5}internam, et quidem per quoddam ibi quod vocatur hodie tuba (x)Eustachiana; {6} ostensum quod per talem loquelam 2 multo plenius potuerint exprimere sensa animi et ideas cogitationis quam usquam fieri potest per sonos articulatos aut voces sonoras, quae similiter diriguntur per respirationem sed externam, nam nulla vox est, immo {7}nec (x)quicquam in voce quod non dirigitur per applicationes respirationis; sed apud illos multo perfectius, quia per respirationem internam, quae quia interior etiam perfectior est, et ipsis ideis cogitationis applicabilior et conformior; praeter etiam per labiorum motiunculas et correspondentes faciei mutationes; nam quoniam caelestes homines fuerunt, quicquid cogitabant hoc a facie et oculis illorum elucebat, quae conformiter (x)variabantur, facies quoad formam et quoad vitam et oculi quoad lucem; nusquam potuerunt alium vultum praeferre quam secundum illa quae cogitabant; simulatio, et magis adhuc dolus, illis fuit facinus enorme; quia talis illis loquela (c)et quia interna respiratio, ideo cum angelis potuerunt consortium habere, n. 1118.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church