6585. `Nati super genubus Josephi': quod significet quod a bono conjuncto cum vero ab interno, constat ex significatione `parere super genubus' quod sit conjunctio boni et veri, de qua n. 3915; et ex repraesentatione `Josephi' quod sit internum, de qua n. 6499. Quod {1}filii Machir dicantur `nati super genubus Josephi', involvit quod Joseph agnoverit illos pro suis, nam cum ita dicitur, significatur quod adoptentur sicut proprii; ut constare potest ex filiis ex Bilhah famula Rachelis, de quibus Rachel dicit, Ecce famula mea Bilhah, veni ad illam, et pariat super genua mea, et aedificabor etiam ego ex illa, Gen. xxx 3. Quod illi filii a Josepho agniti sint {2} pro suis, est quia per `Menashen' repraesentatur {3} voluntarium Ecclesiae, ita bonum ejus; ac internum quod repraesentatur per `Josephum', influit cum bono, non autem cum vero nisi per bonum; inde est quod hi dicantur `nati super genubus Josephi' {4}. @1 hi filii$ @2 quasi$ @3 novum$ @4 i quod agnoverit$