6586. Vers. 24-26. Et dixit Joseph ad fratres suos, Ego morior, et Deus visitando visitabit vos, et ascendere faciet vos e terra hac ad terram quam juravit Abrahamo, Jishako et Jacobo. Et adjuravit Joseph filios Israelis, dicendo, Visitando visitabit Deus vos, et ascendere facietis ossa mea exhinc. Et moriebatur Joseph filius centum et decem annorum; et condierunt ejus, et ponebatur in arca in Aegypto. `Et dixit Joseph ad fratres suos, Ego morior' significat praedictionem quod cessaturum internum Ecclesiae; `et Deus visitando visitabit vos' significat quod ultimum tempus venturum: `et ascendere faciet vos e terra hac ad terram quam juravit Abrahamo, Jishako et Jacobo' significat quod ad statum Ecclesiae venturi, in quo fuerunt antiqui: `et adjuravit Joseph filios Israelis {1}dicendo', significat obstrictionem: `Visitando visitabit Deus vos' significat cum id ultimum Ecclesiae venturum: et ascendere facietis ossa mea exhinc' significat quod repraesentativum Ecclesiae erit, non autem Ecclesia repraesentativa quae etiam in interno: `et moriebatur Joseph' significat quod internum Ecclesiae cessavit esse: `filius centum et decem annorum' significat statum tunc: `et condierunt eum' significat praeservationem usque: `et ponebatur in arca in Aegypto' significat occultationem in scientificis Ecclesiae. @1 AI o here and 6590$