6584. `Etiam filii Machir, filii Menashis': quod significet et quoad voluntarium et ejus derivativa, constat ex repraesentatione `Menashis' quod sit {1} voluntarium Ecclesiae, de qua n. 5351, 5353, 5354, 6222, 6238, 6267, 6296; et ex significatione `filiorum et filiorum filiorum ejus' qui hic sunt `filii Machir', quod sint derivativa, ut supra n. 6583: derivativa {2} voluntarii Ecclesiae, quae per `filios Machir' significantur, sunt bona conjuncta cum veris, ita quoque vera ex bono, {3}nam vera quae derivata sunt ex bono, sunt formae boni; quod `filii Machir' sint bona conjuncta cum veris, significatur per quod nati sint super genubus Josephi, ut mox sequitur; et quod sint vera ex bono, in Libro Judicum, Ex Machir descendent legislatores, v 14;
{4} legislatores {5}pro veris ex bono, {6} n. 6372. @1 novum$ @2 i novi$ @3 verum ex bono per Machir significatur$ @4 i quod$ @5 sint vera$ @6 i videatur$