6583. `Et vidit Joseph Ephraimo filios tertianorum': quod significet Ecclesiae instaurationem quoad intellectuale et ejus derivativa, constat ex repraesentatione `Ephraimi' quod sit intellectuale Ecclesiae, de qua n. 3969, 5354, 6222, 6234, 6238, 6267; et ex significatione `filiorum tertianorum' quod sint derivativa, nam filii (c)et `filiorum filii', quia descendunt a parente, sunt derivativa illius rei quae per parentem repraesentatur; instauratio Ecclesiae ab interno, hoc est, per internum a Domino, significatur per `vidit Joseph'. Quid intellectuale Ecclesiae quod per `Ephraimum' repraesentatur, videatur n. 6222.