6443. `Et ad vesperam dividet praedam': quod significet possessionem eorum in regno Domini dum adhuc sunt in obscuro, constat a significatione `vesperae' quod sit obscurum, de qua n. (x)3056, 3833; et ex significatione `dividere praedam' quod sit possessionem dare in regno caelesti; per `praedam' enim significantur illi qui erepti et liberati sunt a Domino, inde per `dividere praedam' significatur distributio {1}, nempe inter illos qui in caelo sunt, quod idem est cum possessione eorum in regno Domini. Quod dicatur hoc fieri `in vespera', est quia illi qui elevantur in caelum, primum in obscuro sunt, nam ad clarum non venire possunt priusquam in caelo fuerunt, et a Domino per angelos in quorum societatem mittuntur, instructi sunt de veris; spatio temporis enim opus est, ut obscurum a falsis inductum dissipetur. @1 i illorum$