6442. `Rapiet in mane comedet spolium': quod significet cum Dominus praesens quod tunc fiat, constat ex significatione `mane' quod in supremo sensu sit Dominus de qua n. 2405, 2780, {1}inde rapiet in mane est quod cum Dominus praesens tunc ereptio et liberatio bonorum, et ex significatione `comedere spolium' quod sit appropriare sibi illos quos eripuit et liberavit; quod `comedere' sit appropriare et sibi conjungere videatur n. 3168, 3513 fin. 3596, 5643, {2} quod `spolium' sint illi qui erepti et liberati sunt, patet. Quod de Domino in Verbo, ex eo quod eripiat et liberet bonos, etiam praedicetur rapere, {3} rapina, spolium, praeda, (m)constat ab illis quae de Jehuda supra (t)vers. 9 dicta sunt, `Catulus leonis Jehudah, a praeda, fili mi, ascendisti' per quod significatur quod a Domino per caeleste liberatio ab inferno, videatur n. 6368; {4}tum ab aliis locis in Verbo, ut(n) apud Esaiam, Rugitus Jehovae sicut leonis, rugit sicut leones juvenes, et fremit, et apprehendit praedam, . . . ut non sit eripiens, v 29: apud eundem, Quemadmodum rugit leo, et juvenis leo super rapina sua. . . sic descendet Jehovah Zebaoth ad militandum super monte Zionis, xxxi 4:
apud Jeremiam,
Te eripiam in die illo . . . eripiendo eripiam te . . . sed sit tibi anima tua in spolium, ideo quod confisus es in Me, xxxix 18: apud Zephaniam, Exspectate Me, dictum Jehovae, usque ad diem surgere Me ad praedam, iii 8:
apud Esaiam,
Dividam Ipsi inter multos, ut cum fortibus dividat spolium, 1iii 12;
[2] ibi de Domino in toto capite. Quod `comedere rapinam' seu spolium sit sibi appropriare bona quae a malis rapta sunt, constat ex prophetico Bileami apud Mosen, En populus sicut vetus leo surget, et sicut leo juvenis efferet se, non requiescet donec comederit rapinam, Num. xxiii (x)24 {5};
ex his patet quod `rapina, spolium, praeda' {6} sit ereptio et liberatio bonorum a Domino. Hoc praedicatur de vero quod repraesentatur per `Benjaminem', quia vero tribuitur potentia, n. 3091, 4931, sed {7}quae est ei a bono, n. 6344, (x)6423.
@1 inde quod cum Dominus praesens est, boni ereptio ac liberatio bonorum, quod est rapiet in mane$ @2 i et$ @3 i tum$ @4 quod$ @5 i ibi de Israele$ @6 i etiam$ @7 cui potentia ex$