6444. Haec sunt quae significantur per `Benjaminem'; sed quis dicere potest absque sensu interno quid involvunt (c)ea quae de illo dicuntur? sicut quod sit `lupus, quod rapiet in mane', quod `comedet spolium', et quod `ad vesperam dividet praedam'? haec prorsus abscondita forent nisi sensus internus revelaret; talia sunt permulta apud Prophetas, quae si spectantur ex littera, pauca intelliguntur, {1}sed si ex sensu interno omnia. Ex his nunc manifeste constare potest quod per `filios Jacobi' et per `tribus ab illis nominatas' significentur talia quae sunt Ecclesiae et regni Domini. @1 at$