6401. `Et cadet eques ejus retrorsum': quod significet quod inde recessio, constat a significatione `cadere retrorsum' quod sit recedere, nempe a vero; et a significatione `equitis' quod sit qui in fallaciis ex infima natura; quod {1} per `equum' fallaciae illae significentur, videatur mox supra n. 6400, quare per `equitem' significantur illi qui in fallaciis sunt; haec quomodo se habent, mox supra dictum est. (s)Quia per `Danem' significantur illi intra Ecclesiam qui tales sunt sicut descripti mox supra n. 6396, et qui sic {2}inter ultimos sunt in regno Domini, idcirco per `Danem' etiam significantur qui falsa ex fallaciis excludunt et circumspargunt; horum falsa quoque vocantur `equi', et {3}ratiocinationes de vero et bono `serpentes', {4}apud Jeremiam, A Dane auditus fremitus equorum ejus, a voce hinnituum fortium ejus, contremuit omnis terra, et venerunt et consumpserunt terram et plenitudinem ejus, urbem et habitantes in ea; quia ecce Ego mitto in vos serpentes regulos, quibus non incantatio, et mordebunt vos, viii (x)16, 17.(s) @1 i enim$ @2 in ultimis$ @3 ratiocinia$ @4 i et quod illa consumant ea quae Ecclesiae sunt,$