6400. `Mordens calcaneos equi': quod significet fallacias ex infima natura, constat ex significatione `mordere' quod sit adhaerere et sic damnum inferre; ex significatione `calcaneorum equi' quod sint fallaciae ex infima natura; `calcaneus' enim est infimum naturale et corporeum, n. 259, 4938-4952, et `equus' est intellectuale, n. 2762, 3217, 5321, 6125; hic `equus' sunt fallaciae quia est intellectuale infimi naturalis seu sensualis; quod illi qui in vero sunt et nondum in bono, in fallaciis sint ex infima natura, constare potest ex eo quod verum non sit in aliqua luce nisi apud illud {1}aut in illo sit bonum; bonum enim est instar flammae quae lucem a se emittit, et ubi tunc bonum aliquod verum offendit, hoc non modo illuminat sed id etiam in suam lucem ad se introducit; qui {2}itaque in vero sunt et nondum in bono, in umbroso sunt et tenebroso, {3}quia verum nihil lucis a se habet, et lux quae illis ex bono, est languida sicut lux quae evanescit; quare illi cum cogitant et ratiocinantur de vero et ex vero de bono, sunt similes illis qui in tenebris phantasmata vident, et credunt corpora realia esse; aut qui in umbra vident in pariete stricturas, et per phantasiam faciunt ex illis aliquam imaginem, sive hominis, sive animalis; et tamen cum oritur lux, apparet quod solum stricturae nullius imaginis {4}sint, similiter se habet cum veris apud illos; vident enim sicut vera, illa quae non sunt vera, quae potius assimilanda sunt phantasmatis ac stricturis in pariete; ex talibus etiam, qui {5} in aliquo vero fuerunt ex Verbo sed non in bono, omnes haereses intra Ecclesiam exstiterunt, nam haereticum {1}apparuit illis' prorsus ut verum, similiter falsa intra Ecclesiam; qui illa promulgarunt, quod non in bono fuerint, constare potest ex eo quod bonum charitatis rejecerint longe post {6}verum fidei, et {7}inde talia quoad partem finxerint, quae cum bono charitatis nullatenus concordant. Dicitur quod illi qui in vero et nondum in bono sunt, de vero et de bono ratiocinentur a fallaciis ex infima natura, ideo dicendum quid fallaciae; sit pro exemplo vita hominis post mortem: qui in fallaciis sunt ex infima natura, sicut sunt illi qui in vero et nondum in bono, non credunt quod aliud apud hominem vivat quam corpus ejus, et cum homo moritur, nisi is iterum recipiat corpus suum, quod neutiquam resurgere possit; si dicitur illis quod interior homo sit qui vivit in corpore, et qui resuscitatur a Domino cum corpus moritur, et quod ille homo habeat corpus quale habent spiritus aut angeli, et quod ille sicut homo in mundo videat, audiat, loquatur, cum aliis in consortio sit, ac appareat sibi prorsus ut homo, {8}haec non possunt capere; fallaciae {9} ex infima natura faciunt ut credant non dari posse talia; maxime ob causam quia oculis sui corporis {10}non vident illa; [3] tales etiam {11}cum cogitant de spiritu {12} seu {13} anima, {14} de illa prorsus nullam (t)possunt habere ideam, nisi qualem de inconspicuis in natura, {15}unde faciant illam vel sicut respiratorium, {16}vel sicut aereum, {17}vel sicut aethereum, {18} sicut flammeum, {19}quidam sicut cogitativum purum, cui vix aliquid vitale {20}, priusquam iterum conjungitur corpori; haec cogitant quia omnia interiora illis umbrae et tenebrae sunt {21}et externa solum in luce; inde patet quam facile tales possunt labi in errorem; {22} nam si modo cogitant de corpore, quomodo iterum coalescet, de interitu mundi, quod intra tot saecula frustra exspectatus, de animalibus brutis quod vitam habeant non absimilem vitae hominis, quod non mortui aliqui appareant, et annuntient statum vitae suae, cum haec et talia cogitant, facile recedunt a fide de resurrectione, ita in pluribus aliis; causa est quia non in bono sunt, et per bonum in luce; quia talis est status eorum, etiam dicitur `Et cadet eques ejus retrorsum; salutem Tuam exspecto Jehovah', per quae significatur quod inde recessio nisi Dominus opem ferat. @1 et$ @2 autem$ @3 nam$ @4 fuerint$ @5 i nempe$ @6 fidem$ @7 quoad$ @8 hoc$ @9 i enim$ @10 before oculis$ @11 si$ @12 i suo$ @13 i de$ @14 i tunc$ @15 faciunt enim$ @16 quoddam, aut$ @17 aut$ @18 aut$ @19 aut$ @20 i sit$ @21 at externa lucida quia apparent coram sensibus corporis$ @22 i et quoque recedere a fide$