Arcana Coelestia (Potts) n. 6399

Previous Number Next Number See English 

6399. `Serpens jaculus super semita': quod significet ratiocinationem ex vero de bono, constat ex significatione `serpentis jaculi' quod sit ratiocinatio de bono, de qua sequitur; et ex significatione `semitae' quod sit verum, de qua n. 627, 2333, 3477. Quod `serpens jaculus super semita' sit ratiocinatio ex vero de bono, est quia per `serpentem' significatur ratiocinatio, ita per `serpentem jaculum' ratiocinatio quae se projicit, nempe ex vero ad bonum, nam verum apud illos qui repraesentantur per Danem, est infra, et bonum est supra.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church