Arcana Coelestia (Potts) n. 6402

Previous Number Next Number See English 

6402. `Salutem Tuam exspecto Jehovah': quod significet nisi Dominus opem ferat, constat ex significatione `salutem exspectare' quod hic sit opem {1}ferre; quod Jehovah sit Dominus, videatur n. 1343, 1736, 2156, 2329, (x)2447, 2922, 3023, 3035, 5663, 6303. Quod opem attinet, quam Dominus fert quando qui in vero sunt et non adhuc bonum ducit, recedunt, quae significantur per `cadet eques retrorsum, salutem Tuam exspecto Jehovah', sciendum quod illi spectent deorsum seu extrorsum, nam nondum in bono sunt; qui autem in bono sunt, ut sunt {2}regenerati, spectant sursum seu introrsum, nam cum regeneratur homo, vertitur ita ordo. [2] Quia illi qui in vero sunt et nondum in bono, spectant deorsum {3}seu extrorsum, ideo etiam inter illos sunt qui ad provinciam cutis externae in Maximo Homine pertinent, nam cutis externa ab interioribus corporis vertitur extrorsum,et ab illis (x)quae extra sunt, sensum tactus sui capit, non autem sensibiliter ab illis quae intra; inde patet quod in regno Domini sint, quia etiam in Maximo Homine sed in ultimis ejus; de illis qui cutem constituunt, videatur n. 5552-5559. @1 , de qua sequitur$ @2 illi qui regenerati sunt$ @3 aut$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church